Exodus 20
LIBER EXODUS 20
8 Memento, ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et
filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena,
qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis
sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et
sanctificavit eum.